ALEXANDROCOLACAE

ALEXANDROCOLACAE
ALEXANDROCOLACAE
Graece Α᾿λεξανδροκόλακες, h e. Alexandri adsentatores, Chareti, apud Athenaeum l. 12. c. 9. ubi Alexandrum, ut quos DIonysocolacas nominare solebant, ALexandrocolacae nuncuparentur palam, passum esle, refert. Ita haec pestis, perpetuum malum REGUM, eriam Alexandrum, alias virtutibus, et rebus gestis iure magnum, corruperat: ac mellitus hic laqueus ceperat, uti Curtius l. 8. c. 5. et Diogenes Laertius, loquuntur. Nec est quod inde se extricâsse putemus, cum aut Dinocratis commentum de monte Atho in eius effigiem transsigurando, respueret; aut librum Aristobuli, in quo singulare eius certamen cum Poro supra veri fidem tradiderat, in Hidaspem proiceret, apud Lucianum de conscrib. Histor. tamquam adulationi infensus. Non enim irascebatur assentationi, sed quod nullô artificiô mendacium tegens, risum potius atque contemptum sibi apud homines, quam admirationem, excitatura videretur: Fuêre autem inter hos Alexandrocalacas Agis quidam Argivus et ex Sicilia Cleo, praecipui, memorati Curtio dict. loc. ad quem vide Freinshemium, Loccenium, Raderum. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”